PLUMEUM Opus

PLUMEUM Opus
PLUMEUM Opus
apud Dudonem, l. 3. de Moribus, et Act. Normanner. p. 153. Bissosque niveas purpure asque aurô intextas plumeôque mirabilis artisicii holoserica commisit: Graecis recentioribus πλουμίον est seu πλουμμίον. Nam pluma πλουμίον, ut fibla φιβλίον, lectica, λεκτίκιον: uti igitur pluma Latinis clavus, sic πλουμίον Graecis est. Notus Procopiillocus de Aediste. Iustiniani, l. 3. Χιτὼν ἐκ μετάξης ἐγκαλλωπίσμαςι χρυςοῖς πανταχόθεν ὡραϊσμένος, ἃ δὴ νενομίκαςι πλουμία καλεῖν, Tunica sericea ornamentis aureis undique variegata, quae iudicârunt plumea appellanda. Ubi clavos aureos intelligi dubium non est. Glossae Basilic. πλουμία, ποικιλτὰ ὑφάσματα, variegatae talae. Ad quae verba, notat Salmas. πλουμίον proprie non esse ipsum ποικιλτὸν ὕφασμα, sed ποίκιλμα τοῦ ὑφάσματος, non ipsam telam pictam, sed pictauram telae. Fasti Graeci, ςτιχάριν ἄσπρον, παραγαῦδιν καὶ αὐτὸν ἔχοντα χρυςᾶ πλουμία βαςιλικὰ: et tunicamalbam, paragaudiam, quae et ipsa habeat clavos aureos regios intextos. Ubi Salmas. obiter
observat, ταυλίον et πλουμίον consundi et utrumque pro eodem accitpi: Nam ταυλία χρυςᾶ βαςιλικὰ in praecedd. et πλουμία χρυςᾶ βαςιλικὰ idem omnino signisicant, clavos scil. aureos, quibus Imperatoriae chlamydes tunicaeque inoculabantur. Sed et ipsum ὕφασμα seu πλουμίον dictum: Unde et πλουμιςτὸν cum eo idem facit Car. du Fresne. Nisi potius dicas, πλουμιςτὸν telam esse, πλουμμίῳ variegatam. Ita certe capienda vox, apud Anonymum de Locis Hierosolymit. c. 1. extremo, Καὶ ἡ ἀγία τράπεζα ἔναι ςκεπαςμένη μέταντα πλουμιςτὴ, Et Sancta mensa tecta est umbraculô, opere plumariô contextô. Quod nempe ποικίλον καὶ ζωγραφητὸν vetus Graecia dixisset, hoc recens et barbara, πλουμιςτὸν καὶ ἐξομπλωτὸν quoque dixit, vocibus e Latio mutuatis. Quemadmodum enim a plumis Latini plumare fecerunt, pro variare et pingere: Ita citimae aetatis Graeci πλουμίζειν ἀπὸ τῶ πλουμίων deduxerunt et pro ποικίλλειν, pingere seu variare, usurpârunt. Sic Eustathius, ἐξομπλωτὰ et πλουμιςτὰ, eadem facit, vestes scil. variis exemplis et argumentis figuratas et ornatas. Ε῎ξομπλον enim dicebant, quod Latini exemplum. Hesych. ἔξομπλον ἶςον. Hinc ἐξομπλωτὸν, exemplatum, et variis figuris deseriptum ac depictum. Sic ἐξομπλωτὰ πευκία, apud Nicetam in codice barbarico, tapetes exemplati et figurati, pro quo in Graeco est ἁλουργοὶ τάπητες, vide supra in voce Exemplum. Πλουμιςτὸν itaque idem, quod vestis picta seu plumata, i. e. plumariô opere facta etc. Salmasius, l. c.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EXEMPLUM — Gr. ἀντίγραφον, sicut Exemplar. ἀυτόγραφον, vide Salmas. de Modo Usurar. c. 1. Item, argumentum, figura. Unde marmora in exemplis, apud Anastas. in Leone III. h. e. exemplata, figurata viz. et imaginata: cuiusmodi exempla fiebant opere tesselato …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLUMATUM Babylonicum — apud Publ. Syrum, ubi de pavone ait, Plumato amictus aureo Babylonico, quibusdam idem est cum purpureo. Quia in Periplo Arrianus purpurae meminit, ex Apologo Babylonis urbe, ad Euphratis ostium. Et τὸν Βαβυλώνιον κόκκον laudat Philostratus, Ep.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”